add to favorites : reference url back to results : previous : next
 
Zoom in Zoom out Pan left Pan right Pan up Pan down Maximum resolution Fit in window Fit to width Rotate left Rotate right Hide/show thumbnail
Planche CLV 2
Planche CLV 2
TitlePlanche CLV 2
Title-AlternativeBibliothèque abbatiale. Ms. 863, pag. 5
CreatorLucan
NoteSAINT-GALL. Bibliothèque abbatiale. Ms. 863, pag. 5 (Lucain, I, 22-52 : Totum sub Latias... ponere mundi ). Écriture du commencement du XI° siècle. Volume de 170 pages ou 135 feuillets (mes. 0m, 225 sur 0m, 165) contenant le texte de Lucain accompagné de gloses abondantes jusqu'à la p. 21. Le premier vers de chaque livre est en lettres onciales. Ce manuscrit n'a pas été étudié par les éditeurs de Lucain. Gloses : Loquitur de bello, quasi non sit actum et, quod ita loquitur modo quasi actum sit, modo quasi non, hoc ideo ut tanto perfectius singula possit describere. (Marge gauche) Quia hoc sanguine posset acquiri totus mundus, ideo verte in alios manus. Si autem inevitabile est quin fiat civile bellum, devictis aliis, o Roma, in te verte manus. Sedent vulnera tunc cum plus penetrate nequeunt et cum ad vitalia perveniunt ; vulnera dico civilis dextre ; revera civilis, quia non hostilis, quod probat, quia nec Pirrus nec animal (corr. en Hannimal ; leg. Hannibal) qui precipue infestabant Romam, non solum illi duo, sed etiam nullus hostis tantum potuit destruere quia in tantum est destructa quod p[endent] m[enia]. Et his omnibus malis accedat hoc malum nobis Romanis quod Julius Cesar ultimum fecit in undam (leg. Mundam) ubi interfecit Sextum Publium et Gneum fratrem ejus fugavit in Siciliam, ubi exercuit piraticam (cum) cum servulis Rom[anis], Ideo dico multum d[ebet] R[oma] c[ivilibus] a[rmis] , propter te, quia tu tandem deus eris, hoc est quod dicit quia excipiet te r[egia] c[eli] g[audente] p[olo] Quasi non dolet quod te sufferendus est polus sed potius gaudet. Notando vitia corporis ejus, omnes partes celi aufert sibi, quia fuit vir muliere corruptior. (Marge droite) Dum tantum sis aucta quod ultra non possit (corr. en possis) augmentari, et cum miseris totum orbem sub l[atias] l[eges] in te ver[te] m[anus], ego dico ut tunc hoc facias, at hoc non facis quia nunc se(n)dent al[ta] vul[nera] ; sed post factum inutile erît consilium, facta enim sunt que consilio disuaderi potuerunt. Nulli contigit in tantum destruere Romam sicuti nunc est destructa, nam in tantum est destructa quod menia p[endent]. Adulatur Neroni, quasi dicat : hec mala non graviter feremus, ita dico si non v[iam], id est si hec parabant sibi accessum ad regnum quod fecerunt, quia si aliquis bonus viveret, nunquam permotus in regnum rsset. Ostendit per simile, quia iste magnus magna via debuit parari, sicut eterna regna parantur Dis magno ; et illud ostendit ubi dicit : celumque s[uo, etc]. Et propter dicta scelera enumerat alia et ita loquitur de preteritis, quasi futura essent ; ita enim soient poetæ loqui. Eadem Pharsalia a Pharsalo rege etiam dicitur Emathia, ab Ematuro rege, Thessala a Thessalio rege. In Mutina obsessus est Brutus ab Antonio, post autem Cesar Aug(ustus) Antonium obsedit Perusie, et per famen ad deditionem compulit. Quamvis superiora conquerendo edixeri[m], tamen majus Rome prestitum est, quia ipsa ex civili bello detrimenti sit passa. Plus enim confert Neronis virtus quam civile bellum ex amissione civium damna intulisset. Merito referimus grates quod hec res ita acta est quod talis es hic quod futurus Deus es, et hoc est quod dicit : Te excip[iet] r[egia] c[aeli] st[atione]. Statio est specula in qua aliquis speculatur ; ita debet esse rector in illa specula proeminentia virtutum ut his speculetur supra subditos suos. (Entre les lignes) id est imperium modo desiste quia quia habitatores desunt adhuc manens firma ita dico : nullo, quod rarus nobilibus spinis quod est hoc ideo quia que facilia sunt ad arandum, scilicet fe[r]tilia rex Epirotarum qui multum infestavit eos qui simpliciter inter alios penam Romanis intulit pene vitus dispositio Deorum vel alio modo continuatur, Nos conquerimur, sed non debemus, quia si fata quod dico non invenerunt, etc., nihil conquerimus accessum regis et hoc non tantum sicum labore quia etiam novi cum lab. cum hoc sit de illatis malis, sed potius quod pater occidit filium minora majora - recompensatione Neronis Romano sanguine ut Nero sit rex noster Affricani Jugurtha et Hannibal quem Scipio interfecit civitas Hispanie scilicet malis accedat quod Augustus Cesar fecit in M. Antonino, que obsedit in Mutina C. et hoc damnum quod inmerse sunt carine Romanorum ubi Augustus pugnavit cum Cleopatra palus ipsa Actia (leg. Aetna) mons et hoc malum, quod Augustus fecit per Agrippam, quando Quintu[m] Pompeium interfecit scil. premia o Nero, ad tuum honorem hoc bellum cursu vite i.e.velis petere quod scil. facias- quando vis i.e. celesti multitudine et tunc a te vivet-Jovis imperium juvat serum te tellurem dico, ut quando filius solis exhorbitato curru potestatis creatura, quia se subditam tibi prebet combussit mundum tu velis regnum, id est te, quia regnum in te est vel aulam celi.
Style of WritingÉcriture du commencement du XI° siècle.
Date10--
TypeImage-Plate
Formatimage/jp2
Identifierr00155.jp2
Dimensions225 x 165 mm.
Full Text Annotationshttp://hdl.handle.net/10111/UIUC:Serial/chatem0001paldes
Coverage-SpatialSaint-Gall
Coverage-Temporal1001-1020
CollectionPaléographie des Classiques Latins
powered by CONTENTdm ® | University of Illinois at Urbana Champaign Homepage ^ to top ^