add to favorites : reference url back to results : previous : next
 
Zoom in Zoom out Pan left Pan right Pan up Pan down Maximum resolution Fit in window Fit to width Rotate left Rotate right Hide/show thumbnail
Planche LXVII
Planche LXVII
TitlePlanche LXVII
Title-AlternativeBibliothèque de la ville, 165.
CreatorVergil
NoteBERNE. Bibliothèque de la ville, 165. Écriture minuscule du IXe siècle. Volume de 219 feuillets (mes. 0, 327 sur 0, 25), provenant du monastère de Saint-Martin de Tours, auquel il avait été donné par un diacre du nom de Bernon, qui en réservait toutefois l'usufruit à son cousin nommé Arbert. Cette donation est attestée par une longue note tracée en belle écriture capitale sur le verso du premier feuillet: Hunc Virgilii codicem obtulit Berno gregis beati Martini levita devota mente Deo et eidem beato Martino perpetualiter habendum, ea quidem ratione ut perlegat ipsum Arbertus consobrinus ipsius et diebus vitae suae sub pretextu sancti Martini habeat post suum obitum iterum sancto reddatur Martino. Si quis ipsum furaverit (furatus fuerit man. 2) aut aliquo ingenio a potestate sancti Martini abstrahere temptaverit, maledictus sit et cum Juda (Ananias ajouté au XIIe siècle) et Saffira, qui ex hoc quod ipsi domino dederant fraudaverunt, perpetuam dampnationem nisi citissime quod presumpserit emendare studuerit adquirat. Amen. Cette inscription a été publiée en dernier lieu par L. Delisle (Mémoire sur l'école calligraphique de Tours au IXe siècle, 1885, p. 22). Le manuscrit contient les Bucoliques, les Géorgiques et l'Énéide (jusqu'à XII, 918), avec de nombreuses gloses marginales et interlinéaires transcrites par plusieurs mains et parfois en notes tironiennes; ces gloses sont tirées en général du commentaire de Tibérius Donat, de Servius (avec de nombreux changements), et constituent le fonds des scholies anonymes publiées par P. Daniel en 1600 (voir Hagen, Scholia Bernensia, p. 692, et Servius, éd. Thilo et Hagen, præf. I, p. v). On peut en voir une description détaillée dans le Programme cité ci-dessus (pl. LXII) de C. G. Müller, p. 7-8, Hagen (Catal. codicum Bern., p. 233), Thilo (édit. de Servius, præf. p. L), Delisle (op. cit., p. 21-22); il est désigné par b dans l'édition Ribbeck. Le 8. 1 reproduit ici contient Énéide, III, 53-81: Ille ut opes... agnovit amicum. Gloses interlinéaires. Postquam benedixit utrumque quia alterum sine altero poXII-LXVtest esse et opes sine fortuna et fortuna sine opibus Hoc est imperium vel partes Agamemnonis id est amicitiam omnem violentia id est quod facinus non cogis exsecrabilis id est postquam discedente pavore est redintegratus animi vigor— electos, deligo est proprie judicii, diligo affectus vel primum ante proceres vel optimum vel principem intellige Hoc est mala quae ostenderant ipsa monstra quia medium verbum est monstrum voluntas id est omnes unum tenuerunt consilium id est consilium pro sceleratorum morte Polidori quo scilicet hospitio per scelus fuerat soluta amicitia ad superiora respicit ergo restauramus quia instaurare dicuntur edificia cum ad similitudinem priorum fiunt adpositive sesupulturam ut ostenderet verum tumulum super tumulum positæ supra quandam mestitiam prætendentes metaforice in circuitu id est inferias damus, hoc est facimus eis sacra statim mulcto hostialis ideo sacri patera est proprie vas planum et patens consecramus pro supreme ipsam animam id est postquam data est nobis fiducia in pelago sive postquam cœpimus habere fidem in pelago nos tuto navigaturos scilicet data leniter flans ad litora quas mansuri duxerant in altum hominibus scilicet et navibus cito dicit navigatum fuisse a in habitatur Ortygiam insulam dicit [1] id est Doridi erga Amitam id est Apollo Ortigiam immobilem eam fecit ad hanc insulam devenio scilicet nos— non jam mobilis sicut antea proprium nomen, rex illius insulæ. Gloses marginales. (Marge gauche) Tractat in hoc loco tempus et locum et personam, nam locus quamvis proximus esset separatus tamen interventu pelagi a Troja; est etiam tractatus personæ in hoc quod puerum et solum facile negare potuit cum defensorem nullum emergere credebat. Idonea dabatur temporis occasio Iliensis imperii felicitate dejecta. Docet praeterea Virgilius in adversis nequaquam etiam amicis habendam fide[m] ubi per scelus posset lucra captari, quia difficile est ibi fidem servari devotum, execrandum— Revertitur ad narrationem—Monstra dicuntur a monstrando quod demonstrent monita deorum, prodigium vero deorum iræ vel minæ quasi porro adigendum, portentum autem quod portendat— Idem plus est quam si diceret, ‘similis' hoc est: est animus unus aut idem consilium et hoc juxta disciplinam auguralem dixit quae appellatur consensio Quidam tradunt nocturnos deos dici manes ejus scilicet spatii quod est inter cælum et terram et inde potestatem habere roris qui noctu de celo cadit, alii vero dicunt quod sicut celestes deos dicebant esse vivorum, ita et mortuorum manes dicebant— Id est de victimis sumpti, ideo autem lactis et sanguinis facta est quia affirmantur animæ lacte et sanguine delectari. Varro quoque dicit mulieres in exequiis et luctu ideo solitas ora lacerare ut sanguine ostenso inferis satisfacerent; quare etiam institutum est ut apud sepulcra et victimæ cedantur; apud veteres etiam hommes interficiebantur, sed mortuo Junio Bruto cum multae gentes ad ejus funus captivos misissent, nepos illius eos qui missi erant inter se composuit et sic pugnaverunt et quod muneri missi erant, inde munus appellatum. Sed quoniam sumptuosu(m) erat et crudele homines vel victimas interficere sanguinei coloris coepta est vestis mortuis inici ut et ipse testatur Purpureasque super vestes velamina nota, et Purpureos jacit flores. Fabula est Jovis postquam vitiasset Latonam matrem Apollinis et Dianæ voluissetque Astarien ejus similiter vitiare sororem illa fugit et petiit ut in coturnicem verteretur quæ grece ortigometra dicitur. Sed cum illa jam in coturnicem versa, ut est consuetudo illarum, mare transire vellet et jam in medio mari esset, afflata a Jove versa est in lapidem et cecidit in fundo maris ibique diu latuit. Cum autem Apollo patrem suum Jovem propterea deprecaretur, permissu Jovis a fundo maris emersit et insula facta est, sed cum vagabunda et mobilis per mare discurreret, Apollo duabus insulis Miconœ videlicet et Gyaro eam ex utraque parte revinxit et sic eam immobilem fecit; quod autem mobilis secundum fabulam dicitur fuisse, hoc ideo quia crebro terræ motus ibi erant propter sepulturas mortuorum et ideo inhabitabilis erat. Datum tamen est responsum ut nullus mortuus ibi sepeliretur, quod cum observare cœpissent cessavit terrœ motus et sic habitabilis facta est. Quod vero duabus insulis dicitur fuisse revincta, hoc ideo quia de insulis venerunt qui eam incolerent. (Marge droite) Exclamatio est contra cupiditatem auri, quia ille propter aurum tantum scelus. perpetravit in hoc loco est generalis exclamatio et generalis conclusio facta in vituperatione auri quia non solum de præsenti crimine sed etiam de præsenti crimine sed etiam de omnibus criminibus et de omni genere personarum est facta quia exempla veterum docent auri pondere et cupiditate fractam sæpe fidem et militum et conjugum et propinquorum —propterea retulit ad parentem quia ille noverat judicare de auguriis Ypallage, non enim damus austros navibus sed naves austris ad expiationem sepulcri violati accedebat persone meritum quia et Æneæ affinis et cognatus erat et filius regis Nigris vittis coronabantur aræ in sepultura mortuorum et cupressus ibi adhibebatur, quia incisa non repullulat in acerbo funere solebant veteres purpuream vestem deponere et induere cernleam id est nigram; ergo quia istud acerbum erat funus ideo stabant mæstæ ipsæ aræ ceruleis vittis Procera pocula dicuntur proprie cimbia navibus similia, quidam poculum ligneum exedera factum quod dicunt cissubium et inde per sincopam dictum. Cybia dicuntur vasa in similitudinem cymbæ, id est navis. Lac et vinum offerebatur in sacrificiis pro mortuis quia lacte nutritur corpus, vino vero sanguis; ergo ut fieret reconciliatio animæ cum corpore, lacte et vino sacrificabant, lacte propter corpus, vino propter sanguinem in quo est sedes animæ secundum illos qui dicunt animam per diversa vagari quamdiu corpus insepultum fuerit. Postquam cœpit succedere vernalis temperies post rigorem hiemis id est in mari Auster ventus de Africa venientibus ad Italiam prosper est, illuc vero navigantibus contrarius est. Sic enim videtur navigantibus, mare ingre- dientibus videtur quod ipsa terra recedat et urbes, sicut egressuris a mari videntur accedere. Ægeo mari est hæc insula Tenedos et totum illu[d] mare quod est inter Hellespontum et Adriaticum Ægeum appellatur et inter Chium et Tenedum insulas est hoc saxum in ipso mari Ægeo quod a longe aspicientibus videtur capræ similitudinem prætendere et inde Ægeum quia ega dicitur capra græce. Ægeum mare dicitur ab ega, id est capra. Est enim petra altissima in medio mari quœ a longe intuentibus similitudinem capræ videtur habere civitatem Apollinis quœ ibi erat quia sacerdos Phœbi erat et ideo lauro coronatus erat; laurus enim Apollini consecrata est quia vim habet divinationis agnoscit Cognoscimus ignotos, agnoscimus antea notos. FAC-SIMILÉS: C. G. Müller, De codic. Virgilii, taf. III et IVa (Æn., II, 1-6, avec gloses, et gloses seules de Géorg., II, 177; IV, 242; Æn., II, 232; III, 568). Palæographical Society, Series II, pl. 12 (Æn., VIII, 580-609). [1] Les chiffres ou les points placés au-dessus des mots indiquent l'ordre pour la construction de la phrase: Colitur sacra tellus medio Ægæo mari gratissima matri Nereidum et Neptuno.
Style of WritingÉcriture minuscule du IXe siècle.
Date8--
Decade9th century
Modern DatingBischoff, v.1, p.114, no.541; 9th c., second quarter
TypeImage-Plate
Formatimage/jp2
Identifierr00067.jp2
Dimensions327 x 250 mm.
Full Text Annotationshttp://hdl.handle.net/10111/UIUC:Serial/chatem0001paldes
Coverage-SpatialBerne
Coverage-Temporal801-900
CollectionPaléographie des Classiques Latins
powered by CONTENTdm ® | University of Illinois at Urbana Champaign Homepage ^ to top ^